라틴어 문장 검색

Illic innotuit ei quomodo Damascenorum rex et Geneadoil Sarracenorum princeps de regione amplissima, quam a camelis vocant Camollam, cui idem praeerat Geneadoil, et de universis civitatibus quae in littore maris Palaestini erant, et a montanis diversisque locis convenissent ad resistendum sibi in angustis faucibus et asperrimis scopulis civitatis Baruth vel Baurim.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:3)
Haec montana, eorumque difficiles scopulos arctasque fauces, spatio quinque dierum superaverunt gravi et inaestimabili labore.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 83:8)
Post montium ac scopulorum difficilia pericula in vallem descendentes, per diem continuum in equis residentes, planitiem pertransierunt, et vespere in villa quadam opulentissima castrametati, cum principe suo Baldewino hospitio rebusque necessariis [0592B] refecti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 85:1)
quia et de anima dictum est mortem ejus esse corruptionem, eo quod gratiae coelestis munere defraudetur, et velut collisa malitiae scopulis salubritatis suae corpus imminuat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 6:6)
Cognitis enim pilatorum caesorumque funeribus, nemo deinde ad has stationes navem, sed ut Scironis praerupta letalia declinantes, litoribus Cypriis contigui navigabant, quae Isauriae scopulis sunt controversa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 3:2)
deinde aetatem ingressus adultam, post multiplices bellorum aerumnas, Alpes transcendit et fretum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 4:2)
Inter montium celsorum amfractus, immani pulsu Rhenus exoriens, per scopulos extenditur altos, nullos advenas amnes adoptans, ut per cataractas inclinatione praecipiti funditur Nilus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 2:1)
Diligens enim opera navabatur, exstingui Silvanum, ut fortissimum perduellem, aut (si secus accidisset) Ursicinum exulceratum iam penitus aboleri, ne superesset scopulus impendio formidandus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 19:2)
Terrebant nos tamen, cum dicerentur haec et similia, circumfrementia undique murmura causantis inopiam militis, et rapida celeritate ardentis angustias Alpium perrumpere Cottiarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 29:1)
De Alpibus Gallicanis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장1)
unde ad solis ortus attollitur, aggeribus cedit Alpium Cottiarum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 2:4)
quas rex Cottius perdomitis Galliis, solus in angustiis latens, inviaque locorum asperitate confisus, lenito tandem tumore, in amicitiam principis Octaviani receptus molibus magnis exstruxit, ad vicem memorabilis muneris, compendiarias et viantibus opportunas, medias inter alias Alpes vetustas, super quibus comperta paulo postea referemus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 2:5)
In his Alpibus Cottiis, quarum initium a Segusione est oppido, praecelsum erigitur iugum, nulli fere sine discrimine penetrabile.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 3:1)
Et primam Thebaeus Hercules, ad Geryonem exstinguendum (ut relatum est) et Tauriscum lenius gradiens, prope maritimas composuit Alpes, hisque Graiarum indidit nomen;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 9:1)
Deinde emensis postea saeculis multis, hac ex causa sunt Alpes excogitatae Poeninae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION